PRAECINCTORIUM

PRAECINCTORIUM
PRAECINCTORIUM
vestis in Communione Romana Sacerdotalis, quae alias Cingulum seu Subcinctorium, uti Cardininalis Bona sentit, quâ voce Honorius utitur, l. 1. c. 206, Addit, solum Romanum Pontificem eô uti, cum sollenniter celebrat, esseque instar parvi cuiusdam manipuli, e sinistro latere pendens: illudque videri, quod Graeci ἐπιγονάτιον vocant, formae quadrangularis palmi et dimidii ex utroque latere, quod e zona appensum geslatur et solis Episcopis ratione dignitatis permittitur. In vetere Missa ab Illyrico edita, oratio habetur ad Praecinctorium, cum illud scil. induit Episcopus, facra facturus: Praecinge me Domine
virtute et pone immacnlatam viam meam, apud Car. du Fresne Glossar. At Praecinctura, exactio, teloneum, vectigal est Eidem ex Charta Otheboldi Abbatis Gandensis et Duchesnio in Hist. Limburg. Apud veteres Scriptores Praecincti et Cincti, milites dicti reperiuntur. Petronius.
Qui pelago credit, magnô se foenore tollit.
Qui pugnas et castra petit, praecingitur aurô:
Propter pecuniam, quam in zona gestabant milites. Hinc apud Vulcatium Gallicanum in Avidio Cassio, milites modo cinctos, modo praecinctos, vocari videmus, Salmasius ad eum, c. 1.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Crambidae — Scoparia ambigualis Scientific classification Kingdom: Animalia …   Wikipedia

  • Spilomelinae — Taxobox name = Spilomelinae image width = 240px image caption = Mother of Pearl, Pleuroptya ruralis regnum = Animalia phylum = Arthropoda classis = Insecta ordo = Lepidoptera subordo = Ditrysia superfamilia = Pyraloidea familia = Crambidae… …   Wikipedia

  • Cybalomiinae — Systematik Klasse: Insekten (Insecta) Ordnung: Schmetterlinge (Lepidoptera) Überfamilie: Pyraloidea Familie …   Deutsch Wikipedia

  • Crambidae — Crambidae …   Wikipédia en Français

  • EPIGONATION — vestis sacra Graecorum, Ε᾿πιγονάτιον, ad modum calicis burae fromata, quam Epp. ahiiqueve in dignitate constituti, inter Sacra, gestant ad genua usque pendulam, ad laevum latus: in memoriam lintei, quo Salvator in ultima cena Discipulorum pedes… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SUCCINCTORIUM — vide supra Subcingulum: item Cincti et Cinctum, nec non Epigonation et Praecinctorium …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”